- IMPERATORIA
- IMPERATORIAradicis nomen, Germanis a magisterio dictae, quod emineat maxime et coronam ferat, cuius descriptionem elegantem habes apud Auctor. Anon. Sinae et Eur. c. 31. Vide quoque supra in voce Astrantia. De Imperiali vero flore sic Franc. Pomey, per prosopopoeiam illum loquentem introducens: Quid meo rectius caule? quid politius? quid ornatius? Hoc solium est meum. Quid, conferto illo ad pedes meos praeacutorum globo foliorum ordinatius? Mei hi sunt hastati milites et praetoriani custodes. Quidporro cirro illo item foliorum viridantium, in diadema rotundato, praeclarius, quem nostro vides tam eleganter impositum vertici? Corona haec mea est et umbella solii mei. Sed enim quis unquam florem vidit usquam similem mei? Unus sum ac plures, simplex simul ac multiplex; Et vero, plurium unus ego decora colligo et dotes. Denique in me oculos, qui volet ---- adiciat; spectet ---- quaternas, quinas sensve campanulas, illigatas aptissime, scitissuneque pendutas, et coronae subiectas, quam mihii texuit natura virenti e smaragdo ---- At inokps ab odore sum. Inopiam agnosco meam, haud nibilo tamen minus dignum me agnosco, qui imperem. Quid enim in terris tam usquequaque suis absolutum numcris est ---- in quo nihil desideres etc. in l. cui tit. Divers. Descript.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.